monumenta.ch > Plinius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 96
{XX} fit Campano simile in multis partibus Italiae provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. -